라틴어 문장 검색

at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem crescere de nihilo testor res ante probatas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:8)
et simili ratione animalia suppa vagari contendunt neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:2)
haut igitur cessat gigni de rebus et in res reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 9:4)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
dumque nimis iam putria membra recidit, Excessit medicina modum, nimiumque secuta est, Qua morbi duxere, manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:52)
Romanus regi sic paruit ensis, Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit, Magne, tuo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:43)
Degener atque operae, miles Romane, secundae, Pompeii diro sacrum caput ense recidis, Ut non ipse feras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:26)
Quam primum longas, Phoebe, recide comas, Dum nulla teneri sordent lanugine voltus Dumque decent fusae lactea colla iubae;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXI2)
hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum execrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 576)
tantummodo fortuna prospera non in contrarium recidat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2805)
adeo omnia in peius cotidie recidunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2002)
"Sic reformidatis deos quos negatis!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:15)
utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 10:5)
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION