라틴어 문장 검색

Quid de illa loquar, in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas redeunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:1)
Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 11:3)
ei interfuisse recitationi Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse conposuit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:10)
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:1)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION