라틴어 문장 검색

Operta recludit,spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,sollicitis animis onus eximit, addocet artis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0512)
Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, sed per eos animum ut foribus spectare reclusis, difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:5)
neque enim, qua cernimus ipsi, ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:8)
inde ubi sol radiis terram dimovit obortus et rare fecit calido miscente vapore, rursus in antiquas redeunt primordia sedes ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:13)
quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:4)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
— Pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:3)
Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:1)
Verum Virgiliana Bitian et Pandarum portam ultro recludere facit oblaturos hosti quod per vota quaerebat, ut compos castrorum fieret, per hoc futuros in hostium potestate:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:1)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem, duroque admisit gaudia vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:28)
Tunc rupes Tarpeia sonat, magnoque reclusas Testatur stridore fores;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:53)
Tum poste recluso, Dux ait:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:41)
Summas dimovit arenas, Et collecta procul lacerae fragmenta carinae Exigua trepidus posuit scrobe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION