라틴어 문장 검색

atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit, iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 45:3)
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:3)
Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint haec quoque esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:2)
Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, turn haud scio an nemini potius quam tibi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:1)
Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite, quaeso, vituperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:4)
Atque haud scio an minus vobis hoc sim probaturus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 61:1)
Tum Crassus 'operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo umquam praestitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 263:1)
Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:4)
'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 44:1)
Haud scio an flumine orationis et varietate maximum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:3)
in causarum contentionibus magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis operibus longe maximum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:3)
sed haud sciam an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:5)
aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Graeciae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:8)
Et, quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:3)
Nam ipsum regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum retinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION