라틴어 문장 검색

Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est?
(아풀레이우스, 변명 99:14)
tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:59)
uos ea mecum, ciues ab eo seruati, recognoscite.
(아풀레이우스, 플로리다 17:25)
"ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:43)
"attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:88)
"illius enim recognoscens imaginem in tua;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:10)
"Videat et suum sigillum recognoscat:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:10)
"Sume iam vultum laetiorem candido isto habitu tuo congruentem, comitare pompam deae sospitatricis inovanti gradu, Videant irreligiosi, videant et errorem suum recognoscant:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:9)
Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:10)
Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 26:3)
Quid autem super patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 13:1)
Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 5:1)
Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 21:1)
Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερι`σ dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION