라틴어 문장 검색

' Non ego victrices lauro redimire tabellas Nec Veneris media ponere in aede morer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1115)
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 103)
Iam mea votiva puppis redimita corona Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a23)
praestat et exulibus pacem tua laurea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 736)
frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권397)
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, tollitur, et frondes sunt in honore novae, ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권74)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
saepe potens voti, frontem redimita coronis, femina lucentes portat ab urbe faces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권143)
interea placidam redimita papavere frontem nox venit et secum somnia nigra trahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권453)
certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas, mota dea est operique favet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권492)
tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui coepit Calliopea chori:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권43)
turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권198)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 3:1)
dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION