라틴어 문장 검색

Atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:3)
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:190)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:296)
Age cuncta nuptiali redimita vere tellus celebra toros eriles;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
Urbs in conspectu montana cacumina velat tranquillo praetenta mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio portus Smyrnensis1)
festa frondentia myrto limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt floribus, et thalamum dotalis purpura velat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete16)
Dic, mea Calliope, tanto cur tempore differs Pierio meritam serto redimire Serenam?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae1)
palla graves umeros velat, quam neverat uxor Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:111)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
Uranie redimita comas, qua saepe magistra Manlius igniferos radio de scripserat axes, sic alias hortata deas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:146)
saepe tuas etiam iam tum gaudente marito velavit regina comas festinaque voti praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:92)
ventura potestas claruit Ascanio, subita cum luce comarum innocuus flagraret apex Phrygioque volutus vertice fatalis redimiret tempora candor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:107)
ebrius hostili velatur palmite Ganges.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:366)
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION