라틴어 문장 검색

in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:2)
Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:3)
Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicatae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 25:3)
Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:13)
summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:6)
aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:14)
ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:4)
attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:4)
quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:4)
Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem quem ad modum dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 59:1)
Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:5)
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:2)
ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 1:2)
itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION