라틴어 문장 검색

nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:6)
explanetur igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:7)
et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:4)
censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho videamus exquirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:3)
Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem quem ad modum dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 59:1)
Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:5)
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:2)
ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 1:2)
itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 4:2)
Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:3)
vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:4)
Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec refellenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:6)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION