라틴어 문장 검색

spectacula gladiatorum idem annus habuit pari magnificentia ac priora;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장4)
levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseverum volunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장6)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 1:1)
Mucianum e contrario magnificentia et opes et cuncta privatum modum supergressa extollebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장3)
ipsique milites regionum gnari refertos agros, ditis dominos in praedam aut, si repugnatum foret, ad exitium destinabant, obnoxiis ducibus et prohibere non ausis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장5)
nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia munerum grata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장4)
reposita fora templaque magnificentia municipum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장10)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)
pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam augerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장9)
id solum religio adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장12)
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 2:1)
Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:1)
ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum), P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 2:1)
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION