라틴어 문장 검색

Sinuque amicam refice frigidam caldo, Columbulatim labra conserens labris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 3:1)
Cum alienationis subiectorum ex iis quae in borealibus partibus gesta erant memor esset, visum est ei eo magis subditos suos solatii reficere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:3)
alterum quomodo se a bello, cum opportunum foret, salvo honore subduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:16)
Philippus ipse (utpote mari et navigationibus insuetus) defessus et aeger in terram prorsus ascendere voluit ut vires suas reficeret, licet consiliarii eius contrarium suaderent, moram metuentes cum res eius celeritatem potius requirerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:5)
Ita ut iam nihil videretur addi posse ad huius magni regis mundanam felicitatem usque ad summum fastigium evectum (sive quis intueatur excelsas illas liberorum suorum nuptias, sive famam eius longe lateque per orbem sparsam, sive divitias fidem fere superantes, sive successuum suorum perpetuam constantiam), praeter mortem opportunam quae eum ab aliquo fortunae impetu futuro subduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:4)
et facta collatione quantum locum sive spatium illud corpus implesset quando esset spiritus vini in phiala, et rursus quantum spatium impleverit postquam factum fuisset pneumaticum in vesica, rationes subduximus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:20)
Itaque mens in aliquod bonum fixa et intenta a doloribus mortis se subducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:39)
Secundum est quod in hominis potestate relinquit ut pedem referat et se absque existimationis suae iactura de negotio subducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:5)
Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:11)
Etenim spritus hominum maxime reficit et oblectat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:4)
Quo lupus inuectus et salsa carne refectus, Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:14)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장6)
accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:29)
Sic aeternos reficit cursus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 16:1)
Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION