라틴어 문장 검색

membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut Verrem Proserpinae raptus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 384:1)
periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et omni amplificatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 385:1)
ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:4)
An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, composition quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 50:1)
sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in periodis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:1)
quare longiorem dicturis periodum colligendus est spiritus, ita tamen, ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 200:3)
non enim aut in illa periodo, stetit praetor populi Romani, inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 237:2)
Non autem accipitur periodus sine contentis in periodo planetis et stellis et his quae accidunt eis ex situ et radiatione.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:5)
invenietur ejus velocitas partium sex post reflexionem, dicendo, ut motus partes sex ante reflexionem ad motus partes octodecim postea, ita velocitatis partes duae ante reflexionem ad velocitatis partes sex postea.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:18)
Numeri autem reflexionum sunt ad invicem ut velocitates partium correspondentium directe, & spatia inter eorum reflexiones inverse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 8:5)
Laus virtutis reflexio est, atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis quod reflexionem praebet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:2)
Tandem ducendum erit corpus A in chordam arcus TA (quae velocitatem ejus exhibet) ut habeatur motus ejus in loco A proxime ante reflexionem, deinde in chordam arcus tA ut habeatur motus ejus in loco A proxime post reflexionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION