라틴어 문장 검색

sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est, quae miscenda manu sunt, donec albescant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 6:2)
et quum jam venter et praecordia ultra modum repleta, satisque refrigerata sunt, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 8:2)
Si ista parum juvant, teri potest vel iris arida, vel nuces amarae, vel quaelibet herba ex refrigerantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:1)
imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 6:5)
Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana succida, vel spongia ex aceto, vel cataplasma, quod refrigeret:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 9:1)
dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus , aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 6:2)
Imponendum vero est cataplasma quod refrigeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:3)
His cognitis, primum malagmata subjiciam, quae fere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:1)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:2)
superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 85:7)
Credo quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:4)
Sed si locus mollis est, avertendus materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt, et refrigerant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:5)
Quidquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 55:5)
Ea res et levis est, et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 13:1)
'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus nec occidentem."
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION