라틴어 문장 검색

nec limina virgo linquere nec virides audebat visere saltus praeceptis obstricta tuis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:121)
linque homines sortemque meam, pete sidera;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:188)
cum luce simul linquenda potestas."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:13)
nam plurima retro, dum nobis properat succurrere, liquerat arma extera vel nostras acies.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:203)
Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:1)
Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:2)
Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caeduae iudicent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:3)
alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 3:1)
Debent tamen similes velut cellae parietibus excavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:1)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장3)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장9)
ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum impeditas refugiendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장6)
Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem filium domi liquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION