라틴어 문장 검색

Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te - Fors dicta refutet!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:15)
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leviter curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 118)
et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 84:1)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 3:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
id autem, quod erit ab dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 303:2)
et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:3)
nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, , quae nostris opponuntur refutanda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 341:2)
In his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:1)
aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:3)
neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:4)
cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:1)
eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION