라틴어 문장 검색

illud quod tibi curae saepe esse intellexeram ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut omnium gratissimi iudicaremur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:2)
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:1)
quod genus refutare interdum veritas vix potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:3)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 23:1)
Fratrum sacra Deus nutu distante duorum aestimat accipiens viva et terrena refutans.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abel et Cain1)
nec tamen est virtus, ni deteriora refutans emicet et meliore viam petat indole rectam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1184)
veris refutat medicus hanc calumniam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1411)
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te - Fors dicta refutet!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:15)
et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 84:1)
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non et conire non coire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 237:1)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION