라틴어 문장 검색

Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere.
(카이사르, 아프리카 전기 31:1)
Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essent, equites in oliveto dum lignantur, interfecti sunt aliquot.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:1)
praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi potestas fiebat.
(카이사르, 내란기, 3권 15:2)
Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur.
(카이사르, 내란기, 3권 45:8)
Eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinquebant.
(카이사르, 내란기, 3권 76:3)
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장6)
opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장7)
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장10)
nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장3)
Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam maturrime superare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장10)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)
Tum ad uxorem versus per memoriam sui, per communis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae summitteret animum, neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores inritaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장1)
quod si regrederetur, obsistente Sentio civile bellum incipi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장7)
quod aspere acceptum ad praesens mox in laudem vertit regresso Suillio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장7)
nam in urbem non regressurum haud forte dictum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION