라틴어 문장 검색

Differt autem plane a vulgari rebus praecipue tribus: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:8)
Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quae experientiam solvat et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:1)
Licet enim opera atque activam scientiarum partem praecipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:2)
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
atque hoc theologiae studium praecipue occupasse tertiam illam partem sive periodum temporis apud nos Europaeos occidentales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:8)
quod nec mentis viribus tantum aut praecipue nititur, neque ex historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:7)
Atque hae duae historiae tum aliis rebus, tum praecipue in hoc differunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:12)
At inductio, quae ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:4)
et hoc ipsum, quod innuunt ac praeoptant, praecipue atque ante omnia agimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:7)
Est itaque inductionis verae opus primum (quatenus ad inveniendas formas) rejectio sive exclusiva naturarum singularum, quae non inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data adest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:3)
Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:7)
Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:1)
illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad rejectionem alicujus naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:2)
Exemplum exclusivae, sive rejectionis naturarum a forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 196:1)
Est enim exclusiva (ut plane liquet) rejectio naturarum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION