라틴어 문장 검색

reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:75)
Quae crystallino inargentata fulgore, lunaris sideris resplendebat effectu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:78)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)
Et ut, respectu potentiae divinae, meam potentiam impotentem esse cognoscas, meum effectum scias esse defectum, meum vigorem, vilitatem esse perpendas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:97)
Sed quamvis meus effectus divinae potentiae comparatus deficiat, tamen humanae potentiae coaequatus praepollet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:116)
Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:47)
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:16)
Unitas operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:38)
Sed cum minime, ob diversa impedimenta, intentioni meae effectus daretur, temerario ausu decrevi saltem ex his aliqua memoriae commendare, quae auditu et revelatione nota fierent ab his qui praesentes adfuissent, ut vel sic non in otio, sed quasi in via, si non corpore, at tota mente et animo consocius essem, elaborare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:3)
Fatetur enim se a Solymano missum, quem jugis montium cum innumerabili gente hospitatum, et adeo vicinum asserit, [0425D] ut in crastino die circa horam tertiam eum ad pugnam credant adfuturum, et ejus dolos ac repentinos incursus sua relatione posse praecavere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:3)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
nec ideo intentionem illorum ad effectum posse pertingere putant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:9)
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
Godefridus dux, ex relatione velocis nuntii Boemundi intellecta invasione suaeque aciei a Turcis [0510A] fere coronatae, elevans oculos, jam intuetur quomodo virtus Boemundi et cohortes illius pondere belli fatigabantur, et vix inimicorum vires sufferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:1)
ipsumque equum quem in die belli ascenderat, mendicando acquisivisse, multorum relatione didicimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION