라틴어 문장 검색

Quin et, si qui adsint qui dominari in sermonibus et tempus universum occupare studeant, illos arte quadam abrumpere sciat, et alios ad loquendum inducere, sicult tibicines moderari solent saltantibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:9)
Circumstantiis nimio pluribus orationem vestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:23)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
Cumque nemus iuxta uulpes sic iret onusta Nec per uirtutem putet ales habere salutem, Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus, Arte relaxari reputat molimine tali:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:11)
Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:1)
Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장7)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)
Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장27)
Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장169)
nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장102)
Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장18)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장24)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장43)
tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION