라틴어 문장 검색

sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, seu durat magis et venas adstringit hiantis, ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:8)
scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 5:3)
iam lassa Titan colla relevabat iugo, in astra iam lux prona, iam praeceps dios.
(세네카, 아가멤논 10:17)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:2)
itaque non refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:2)
Quanto pulchrius velut nulli penetrabilem telo omnis iniurias contumeliasque respuere!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:2)
" Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:5)
virgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans, his datum solis, minus ut timerent, igne praelato relevare noctem;
(세네카, Hercules Furens 12:39)
Solatur iste nostra, non relevat mala.
(세네카, 옥타비아 3:24)
relevate colla, mitior caeli status posterga sequitur:
(세네카, 오이디푸스 13:59)
haec regna tenet puer immitis, spicula cuius sentit in imis pervius undis rex Nereidum flammamque nequit relevare mari.
(세네카, 파이드라 4:30)
quid relevant variis serica textilibus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1412)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
Amphitryoniaden perhibet veneranda vetustas, dum relevat terras, promeruisse polos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION