라틴어 문장 검색

Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:5)
amatores enim omnes terrenas debent contemptui habere divitias et eas necessitatem habentibus erogare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:13)
Amator enim inopia multa detentus tanta rei familiaris et necessitatis instantis cogitatione quassatur, ut amoris non possit actibus inservire nec debita sibi incrementa praestare, et inde suos cuncti mores et vitam improbare nituntur, et omnibus contemptibilis et odiosus exsistit, et neminem cognoscit amicum, quia:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 1:3)
Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:16)
Sed et si alteri coamantium necessitates maximas patienti et opportunitate plurima laboranti abundans manus alterius non succurrat amantis, amor consuevit inde plurimum indignari et ignominiosum capere finem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:4)
huic ergo, magister, liberationis praesta remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:3)
" Sed non gaudeat Andreas de eo quod magis cupit in orbe, sine quo etiam diu non potest corporali vita beari, si suum unquam ediderit homini tam infortunato remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:4)
Magis enim videtur hominum utilitatibus expedire, si proprio illum relinquamus arbitrio et eius tanquam mortui vulnera negligamus intacta, quam amoris eum remedia doceamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:5)
Qui enim in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine defuncto deterior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:6)
Et ex rationis quidem necessitate compellimur enarrare nemini licere feminam amori idonee copulatam sibi vel alii sollicitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 11:2)
Nihil enim magis cunctis bonis hominibus debet esse onerosum, quam si probitas egestatis tenebris obscuretur vel alia necessitate quacunque laboret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:6)
Nihil enim est, quod in tantum utriusque sexus amanti pertinere videatur ad laudem, quam si plenarie sicut potest necessitatibus coamantis occurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:8)
"Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:6)
Nam, si aliquis hic pugnando succumbit, nullum sibi posset esse remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:3)
nemo enim modico etiam tempore proximorum posset necessitate carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION