라틴어 문장 검색

dein tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi a quo aqua atque igni arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장2)
multisque plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties repressae miras per artes rursum oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장5)
exim cum legionibus in Syriam remeavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장7)
Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse Armeniis Caesaris vinctum memoravi, monente Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장1)
et hinc contra itum ad amnem Erinden;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장4)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장1)
in hanc sententiam itum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장6)
ita specie pietatis obviam itum dedecori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장5)
igitur regredienti per viam Flaminiam compositas insidias fatoque evitatas, quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit, auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeuntibus ministris principis quidam per iuvenilem licentiam, quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장6)
eos regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in sedes remeavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장5)
deinde amisso centurione et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat trepidus remeavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장5)
is forte an prudens ad eum diem ex Campania remeaverat quartumque apud lapidem suburbano rure substiterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장9)
corrupta stagnantibus aquis insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장6)
isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION