라틴어 문장 검색

quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:5)
si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 13:5)
remeate tenebris, agmina Brutorum Corvinorumque catervae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:279)
utinam remeare liceret ad veteres fines et moenia pauperis Anci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:66)
sanus Achilleis remeavit Telephus herbis, cuius pertulerat vires, et sensit in uno letalem placidamque manum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum42)
iam solitae medios alae transcurrere nimbos vix ima tolluntur humo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix15)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
quippe velut denso currentia munera nimbo cernere semper erat, populis undare penates, adsiduos intrare inopes, remeare beatos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:22)
deductum Vindice morem lex celebrat, famulusque iugo laxatus erili ducitur et grato remeat securior ictu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:369)
iter per extremum Tanaim pigrosque Triones, ite per ardentem Libyam, superate vapores solis et arcanos Nili deprendite fontes, Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:80)
vacuo qualis discedit hiatu impatiens remeare leo, quem plurima cuspis et pastorales pepulerunt igne catervae, inclinatque iubas demissaque lumina velat et trepidas maesto rimatur murmure silvas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:151)
ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus et Diomedeis tantum praeclarior ausis, quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:206)
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit, transcurrens egit Stilicho totidemque diebus edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:104)
in prolem transcurrit gratia patrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:20)
nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam, et hoc si ita in vicino est, ut remeare possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION