라틴어 문장 검색

vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:4)
in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 98:2)
Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 103:5)
aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit, non inutiliter exponet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 104:2)
estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:2)
ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 36:5)
confirmatur coniectura ex maiore, si quis sacrilegium facit, faciet et furtum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 181:1)
Si furtum scelus, magis sacrilegium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 183:2)
accusator e criminum invidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:3)
sacrilegium commisisti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:2)
cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 89:4)
furtum an sacrilegium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 137:4)
non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia necesse sit dicere quid sit aliud;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 137:5)
sacrilegium est rem sacram de templo surripere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 138:3)
qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION