라틴어 문장 검색

temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula.
(아풀레이우스, 플로리다 18:39)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
crede mihi: si quid deliqueris,
(ARCHIPOETA, I131)
"Adam quoque deliquit, eadem scriptura non tacuit;"
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:19)
quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 1:2)
Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 10:1)
interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:4)
Una est causa, quae Graece vel κόλασισ vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 3:1)
Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 8:2)
Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 4:1)
Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 4:2)
' Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 6:3)
Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 7:1)
' Quae vos per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 8:2)
Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum fecere deliqueruntque, quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION