라틴어 문장 검색

Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an adisset docuissetque proconsulem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:3)
Nolo existimet quisquam, quod alio principe vel privatim vel publice consecutus ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 9:1)
" Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:3)
Visum mirabile cunctis, quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:8)
"Quid me meminisse malorum cogis et obductos oculis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:5)
Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te veneror:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:39)
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:3)
ergo quicumque es, rescindere crimina noli, deque gravi duras vulnere tolle manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1132)
rescissa 1 sed ista seorsum solvunt hominem perimuntque;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti2)
inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes telorum nimbos et non penetrabile durans.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 132)
Aurorae de parte tribus plaga lucida portis inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum portarum numerus, tris occidualibus offert ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem panditur alta domus, nullum illic structile saxum, sed cava per solidum multoque forata dolatu gemma relucenti limen conplectitur arcu, vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1240)
Mihi non videtur quod sit factum legibus Rescindi posse;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 436)
"Hic et Aloidas geminos immania vidi corpora, qui manibus magnum rescindere caelum adgressi, superisque Iovem detrudere regnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:4)
at Messapus equum domitor, Neptunia proles, rescindit vallum et scalas in moenia poscit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:12)
"Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION