라틴어 문장 검색

reserare ivbent id est volunt, ut Terentius iubeo Chremetem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5841)
nam solis calor et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:2)
quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:2)
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:1)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
Nos ausi reserare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:6)
Cum autem artes Manuales in corporibus movendis praecipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:18)
Talia monstrantem mecum celebrate Camaenis, Vos qui coelesti gaudetis nectare vesci, NEWTONVM clausi reserantem scrinia Veri, NEWTONVM Musis charum, cui pectore puro Phoebus adest, totoque incessit Numine mentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:1)
Et iam semicinctio lecti stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:18)
Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:2)
Sic commissa verens avidus reserare minister fodit humum regisque latentes prodidit aures.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:5)
Quam tu non poteris duro reserare cothurno, Haec est blanditiis ianua laxa meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 133)
Iamque patent iterum reserato carcere postes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 268)
portas reseravimus hosti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:5)
tum bene fortis equus reserato carcere currit, cum quos praetereat quosque sequatur habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION