라틴어 문장 검색

sed non uni certamina pugnae credidimus totis nec constitit alea castris nutatura semel;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:190)
agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:171)
Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 2:1)
Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:4)
Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:4)
Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:4)
Cum virilem partem unam ferro reseratam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:1)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
paulum addubitatum quod Halicarnasii mille et ducentos per annos nullo motu terrae nutavisse sedes suas vivoque in saxo fundamenta templi adseveraverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장6)
turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장5)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
occupari nutantem fortunam et offerri principem placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장6)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION