라틴어 문장 검색

«Video quia omne opus machinarum nostrarum in vanum laborat, vestrates crebra morte circa muros minuuntur, et magnis periculis vita residuorum adhuc subjacet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:2)
Quin terram Romaniae, quondam injuste a Solymano sibi ablatam, sed nunc peregrinorum viribus restitutam, incendio et praeda vastavit, urbes et praesidia universa subvertit, ne forte a Solymano recuperata illi servitio prodessent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:2)
Praeterea multi tam equites quam pedites, nobiles et ignobiles, monachi et clerici, parvi et magni, quin et sexus femineus, supra centum millia sine ferro morte vastati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:8)
«Precamur, ut arbores, vites ac sata nostra non vastantes, pacifice transeatis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:6)
Quinque vero residuae contra machinam ducis eriguntur, ut eam pari impetu et jactu percuterent et attererent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:6)
Sed modo cavendum est ne avaritia aut pigritia vel misericordia erga inimicos habita, hanc amittamus, captivis, et adhuc residuis in urbe gentilibus, parcentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:3)
et ecce universi arma rapiunt, et miserabili caede in omne vulgus gentilium, quod adhuc erat residuum, exsurgunt, alios producentes e vinculis et decollantes, alios per vicos et plateas civitatis inventos trucidantes, quibus antea causa pecuniae aut humana pietate pepercerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:2)
Residui autem Sarraceni, qui pauci vix evaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reversi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:9)
Accepta itaque tam egregii et catholici exercitus legatione et petitione, rex Graecorum benigne omnia quae rogabant concessit, hac scilicet interposita conditione, ne tanta adunatio [0606B] aliqua violentia ea loca, quae sui juris essent, vastaret, seu facta temere seditione conturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:2)
- Qualiter residuus Christianorum populus vagus et profugus cum ducibus suis Constantinopolim repedaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 43:2)
- Quomodo post fugam ducis Turci residuos Christianos occiderint uxores eorum captivantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 61:2)
sed et omnia loca circumquaque illis subdita vastare minime pepercerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:2)
Sic universa regione non solum populari manu, sed et incendio vastata, rex reditum Jerusalem cum parte exercitus aptavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:9)
Illic in loco eodem consilio cum suis habito, considerabat quia in hoc tempore nihil contra Ascalonem [0662C] assultus ei proficerent, vel in satis, vel in vineis sive in arboribus depopulandis, eo quod radicitus regione ante hos dies saepius vastata igne et praeda, nihil intactum extra urbem reliquisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:1)
sed et vineas et sata succidens et vastans, urbem non modice perterrebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION