라틴어 문장 검색

Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
saepe enim pertinacia iuvantis malum corporis vincit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장25)
saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:5)
saepe enim pertinacia juvantis malum corporis vincit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 5:5)
sed comprime motus nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit occurrat, mentemque domet respectus honesti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:148)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
tandem victa pertinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장4)
si ad naturam saeculorum ac respectum inmensi huius aevi, perquam breve et in proximo est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 6:3)
repugnantem huic sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장8)
sed condito odio eandem utilitatem fovere, crebris epistulis sine respectu veniae probra Othoni obiectantes, cum duces partium Othonis quamvis uberrima conviciorum in Vitellium materia abstinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장9)
atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장10)
vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장4)
huius pertinaciae cessit Catulus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:3)
famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderent, tanto opere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius uiso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit amouerique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 2:1)
in cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION