라틴어 문장 검색

quid, mea cum pugnat sententia secum,quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,aestuat et uitae disconuenit ordine toto,diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0157)
convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장51)
Quodsi eorum te multitudo turbaverit et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:16)
Pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat in frigido corpore et ante hominem suum iam carne praemortua sola libidinum incendia bulliebant.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:7)
"desiderium desiderio restinguitur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:23)
Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:20)
venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:38)
Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:2)
"ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:61)
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:24)
Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)
Quid aestuas?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:16)
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION