라틴어 문장 검색

Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:1)
Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxavero, aegre resumam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:1)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:2)
Neque enim quasi lassa et effeta natura nihil iam laudabile parit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 1:2)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:3)
Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 113)
Ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam Tangentem portus ventus in alta rapit - Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, Notaque purpureus tela resumit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b5)
Nec potui cupiens, pariter cupiente puella, Inguinis effeti parte iuvante frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 73)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
Pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:2)
Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, Aesonis effetum proferri corpus ad auras iussit et in plenos resolutum carmine somnos, exanimi similem, stratis porrexit in herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:5)
Protinus innumeris effetus laniger annis attrahitur flexo circum cava tempora cornu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 22:1)
instat anhelanti prohibetque resumere vires, et cervice mea potitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION