라틴어 문장 검색

Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:1)
ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:4)
nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 2:4)
ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:6)
ira exardescit, libido concitatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:3)
sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:3)
Nam beneficio tuo in scholam redeo, et illam dulcissimam aetatem quasi resumo:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 1:2)
Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:1)
Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxavero, aegre resumam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:1)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:3)
Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 113)
Ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam Tangentem portus ventus in alta rapit - Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, Notaque purpureus tela resumit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b5)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION