라틴어 문장 검색

gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장4)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)
in- terim Germanorum manus Batavoduri interrumpere inchoatum pontem nitebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장5)
idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardavit impetus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 2:1)
nam quod iter diebus quinque hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem dierum spatio retardaretur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 2:2)
et quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 34장 2:2)
ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam uel retardatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:1)
si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 2:1)
ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:6)
nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:2)
Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in Graecis vel Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 1:1)
Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:1)
Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 6:1)
nec, si materiem nostram collegerit aetas post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, interrupta semel cum sit repetentia nostri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION