라틴어 문장 검색

"vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:65)
non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b1)
nam nec tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens suscitat a cano vulturium capiti:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b18)
Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:9)
Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:29)
8. Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium deridebant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 48:1)
quos non aliter deridemus quam cecum de coloribus distinguentem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:4)
discit enim citius meminitque libentius illudquod quis deridet quam quod probat et ueneratur.
(호라티우스의 두번째 편지, 1109)
hoc tecrede modo insanum, nihilo ut sapientior illequi te deridet caudam trahat.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장34)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
"Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:186)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)
Nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudiearem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:3)
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II15)
Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION