라틴어 문장 검색

miratur in illo Artificis Natura manum, munusque beatum Laudat et in dono laudatur gracia dantis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:10)
Ex hiis materiam ductam Natura monetat In speciem, uultus humani corporis aptans Materie, cuius miratur turba decorem, Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:9)
miratur in illo Se tantum potuisse potens Natura stupensque Vix opus esse suum credit quod fecerat ipsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:7)
Me reddam stabilem, motum pro parte reddens, Incipiam solers, sapiens discretaque, uerax Et stabilis fieri, que stulta, improuida, mendax Et preceps hucusque fui, mutabo priores Excessus, nostrasque manus mirabor ad horam".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:18)
Sed quamuis habitus mutacio, uultus Degener, inconstans gestus terrere uidentem Posset et a recto stupidam diuertere mentem, Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper Miratur nec mentis abest constancia firme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:22)
Insultus lux ipsa nouos miratur et ipsam Noctem plus solito iam posse magisque morari, Nec proprios seruare uices, nec cedere Phebo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:2)
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem, Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:11)
Iam scelerum superata cohors in regna silenter Arma refert, et se uictam miratur, et illud Quod patitur uix esse putat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:1)
Spes uincitur ubere fructu, Gratis poma parit arbor, uitisque racemos, Et sine se natas miratur pampinus uuas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:9)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Ne igitur mireris, si in has verborum profanas exeo novitates, cum profani homines profanius audeant debacchari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:52)
Miror cur poetarum commenta pertractans, solummodo in humani generis pestes, praedictarum invectionum armas aculeos, cum et eodem exorbitationis pede, deos claudicasse legamus?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 25:2)
Tunc ego miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 29:1)
dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:9)
Horret avaritiam venter, propriosque negari Miratur reditus, loculi suffragia quaerit, Sed ventri loculus surdas accommodat aures.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION