라틴어 문장 검색

Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:1)
Quicquid depascit oculos uel inhebriat aures, Seducit gustum, nares suspendit odore, Demulcet tactum, retinet locus iste locorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:9)
ergo Terram terra tenet, retinent celestia celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:23)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)
Quis lune motus, que solis spera, quis orbis Mercurii Venerisque semita, que uia Martis, Que mora Saturnum retinet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:13)
Tercius a tanta speciei luce parumper Obliquatur equs nec enim sibi dona priorum Vendicat, immo minus retinens suspirat ad illos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:1)
Hoc speciale sibi retinet propriumque reseruat, Quod celer ad potum non obliuiscitur escam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:10)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Non Racio sursum deflectere possit habenas, Quas retinent instanter equi domineque repugnant Effrenes, ultraque negant seruire jubenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:9)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
Ergo fons riuum, riuus cum fonte fluentum Producit, retinens fontis riuique saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:21)
Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)
Nature langueret opus penitusque iaceret Incultum, ueteris retinens fastidia masse, Ni tua mature firmaret dextera factum Infirmamque manum regeret, conduceret huius Scribentis calamum, lapsum suppleret euntis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION