라틴어 문장 검색

retrorsum autem neque plus tribus, iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim poetica observatio), neque minus duobus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 351:5)
grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:2)
" Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:2)
Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:4)
retrorsumque conversus, tamquam aquam manibus poscerem, tantumque remoratus, quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi, et imperator:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 14:5)
hic tonso occipiti, senex Sygamber, postquam victus es, elicis retrorsum cervicem ad veterem novos capillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:8)
Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his, quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.9)
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:2)
Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION