라틴어 문장 검색

inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:4)
Occurrit gelidus Boreas, pelagusque retundit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:6)
Confringite tela Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:30)
Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 2:2)
ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retunsa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:13)
quamquam enim postea in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 7:3)
quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:3)
quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:9)
huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:1)
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
Satis profecto rettudi superbiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.20)
hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:2)
Quid iuvat in nudis hamata retundere tela Ossibus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a10)

SEARCH

MENU NAVIGATION