라틴어 문장 검색

Videlicet quia sperat parentum fecunditati responsuram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:5)
Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis minus adferat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 19:1)
Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:2)
consumitur enim, si modum non adhibeas,fecunditate sua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 4:3)
non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:4)
Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 13:3)
Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 14:1)
Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:1)
Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:4)
Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:4)
at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 10:2)
Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:1)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
et coniunx Germanici Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장15)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION