라틴어 문장 검색

nec tibi fetae more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, sed tota in dulcis consument ubera natos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:9)
Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:6)
Inpios parrae recinentis omen ducat et praegnans canis aut ab agro rava decurrens lupa Lanuvino fetaque volpes;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 271)
feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:4)
ignis fulvo elusus in auro latet obscurus, quem mihi caeli qui furta luit viscere feto dedit et docuit condere vires arte, Prometheus, dedit et tenui sulphure tectos Mulciber ignes, et vivacis fulgura flammae de cognato Phaethonte tuli.
(세네카, 메데아 12:30)
aut feta tellus impio partu effudit arma:
(세네카, 오이디푸스 9:6)
vos qua Marathon tramite laevo saltus aperit, qua comitatae gregibus parvis nocturna petunt pabula fetae;
(세네카, 파이드라 1:5)
sed arva per se feta poscentes nihil pavere gentes, silva nativas opes et opaca dederant antra nativas domos.
(세네카, 파이드라 7:21)
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me hippomanes fetae semina legit equae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 57)
dixerat, et sicco torquet sitis ora palato, terraque non ullas feta ministrat aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 910)
praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 53)
videas hic crasso fusa metallo antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta blandiri quoque terror erat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
fetam Pholoes sub rupe leaenam perculerat ferro vacuisque reliquerat antris ipsam, sed catulos adportat et incitat ungues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권78)
"numquam ille imbelles Ossaea per avia dammas sectari aut timidas passus me cuspide lyncas sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris aut seducta iugis fetae spelunca leaenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권52)
stat proxima cervix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior revirescit in annos, ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici7)

SEARCH

MENU NAVIGATION