라틴어 문장 검색

Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)
Dehinc primo diluculo castra amoventes, in planitie civitatis Racha constiterunt, ubi de omnibus culpis et commissis apud patriarcham Antiochiae, et Benedictum episcopum civitatis Rohas confessionem facientes, discordiam omnem in charitatem revocantes, et acies viginti conponentes, a dextris [0646B] et sinistris constituerunt ad resistendum inimicis, et subveniendum sociis Christianis, et quo sic levius belli onus sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:8)
Ad haec gentilium turmis cum praeda excussa regressis ac divisis per obscuras ac difficiles semitas asperorum collium, milites Hugonis corpus exstinctum gestario [0658C] impositum in civitatem Nazareth, quae est juxta Thabor, attulerunt, ubi in multo fletu et planctu tam egregius princeps et fortis athleta honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:9)
Et ecce, rege ab obsidione regresso, et Acrae in [0675A] gloria et laetitia suscepto, Turci a Damasco cum nimio apparatu equitum ante portas et moenia Sagittae adfuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:1)
Haec Turci et eorum principes audientes, vehementer in [0675B] ira exarserunt, urbemque per dies decem oppugnare non cessantes, nunc vim, nunc minas inferebant, regem Baldewinum ad internecionem eorum se revocare affirmantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:5)
Quae saepius Turci refutantes ad extremum taedio victi, regisque vires et impetum metuentes, hoc tantillo recepto, Damascum regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:7)
Unde ex timore Dei et justo judicio omnium, qui nunc adsunt Christianorum, oportet te in concordiam redire et ab omni molestia, quam habes adversus Baldewinum [0686B] animum revocare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:7)
Rotgerus et Baldewinus hoc audientes, plurimum de reditu regis turbati sunt, eo quod procul jam abiens revocari non posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:3)
"Sciens quod nulla res magis animos honesta induit,dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorumconversatio," ut Seneca epistolarum dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:34)
Magni namque ingenii est revocare mentem a sensibuset cogitatione et consuetudine.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:6)
Domine mi, rogo te ut, si forte aliquid dixero, quodtibi displiceat, ad animum non revoces, quia in tui honorem atque utilitatemhoc dicam sperans, quod patienter sustinebis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 164:2)
Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens vellet ut ei collusionem vel maliciam iudicemus vel in mala causa eum adiuvemus veldefendamus, viriliter ei resistere eumque a malo proposito revocare pro posse debemus et rendere illi secundum Apostoli dictum, qui dixit,in Epistula secunda ad Corinthios:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 16:1)
Quadam vero diedum iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere, ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:9)
Ad huiusmodi instructionem multaessent necessaria, quae modo ad memoriam non revocamus, et fortasse siperscriberentur, tibi pusillo in taedium verterentur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:8)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION