라틴어 문장 검색

Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장23)
Simili modo et Hester Judæos per suum bonum consilium simul cum Mardochæo, in regno Assueri regis, sublimavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 34:11)
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장1)
Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장10)
anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장10)
Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: " Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장7)
Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장25)
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장49)
Duorum quidem Judaeorum, et duorum gentilium, David scilicet et Salomonis, Nabuchodonosor et Didimi, sintque hi quatuor reges quasi quatuor rotae nobilis quadrigae summi regis, per quas videlicet fides quatuor evangelistarum de sancta Trinitate per universum deferatur mundum, et tanto regum auctoritas sit firmior, quanto potestas similior, et qui edicta populis legesque proferunt, sacrae quoque fidei testimonia tradant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:4)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장39)
Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre suo facta erant, ostensurus Iudaeis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장9)
tum Iudaei Macedonibus invalidis, Parthis nondum adultis (et Romani procul erant), sibi ipsi reges imposuere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장8)
Dixitque ei rex: " Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장10)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION