라틴어 문장 검색

"Nonne ridiculum est vel lugere quod colas vel colere quod lugeas?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:5)
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 30:6)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus, - neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장4)
Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:3)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장8)
quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:2)
si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:5)
etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:3)
quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:6)
incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:2)
cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici nihil posset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:2)
quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:3)
inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION