라틴어 문장 검색

namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris vitigeni laticem mortalibus instituisse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:6)
Quod super est, umore novo mare flumina fontes semper abundare et latices manare perennis nil opus est verbis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 8:1)
at retinere diu pluviae longumque morari consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum atque aliis aliae nubes nimbique rigantes insuper atque omni vulgo de parte feruntur, terraque cum fumans umorem tota redhalat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:9)
adde vagos imbris tempestatesque volantes, omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:2)
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:6)
hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit, exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:12)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:5)
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:3)
— Magno veluti cum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aeni, Exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis, Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 23:1)
πάντοθεν ἀμβολάδην, exultantes aestu latices et amnem fumidum exuberantem spumis atque intus furentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:2)
— Mitemque rigat per pectora somnum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:3)
Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:2)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION