라틴어 문장 검색

"nam sic labentibus obstat vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum, securos pendente iubet dormire ruina, vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III82)
servi ut taceant, iumenta loquentur et canis et postes et marmora, claude fenestras, vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX53)
praeda, ut de pauper-rimis, nulla:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 17:2)
Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos, si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 16:2)
Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:2)
et saniem per hiantes viscera rimas Emittunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:58)
Perque cavas terrae, quas egit carmine, rimas Manibus illatrat, regnique silentia rupit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:53)
At meretrix abigit testem veloque seraque Raraque Submemmi fornice rima patet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV2)
Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLV2)
Rimas per omnis basiator intrabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII6)
plena laboris plenus genetivo melius iungitur, ut Terentius plenus rimarum sum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4601)
testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5057)
Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6977)
dictum autem vestibulum vel quod ianuam vestiat, ut videmus cameram duabus sustentatam columnis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4692)
aut non seratas, ut sit quasi 'inseratas', id est non clausas, et dictum, quomodo 'asprosque molares' pro 'asperos', 'conpostus' pro 'conpositus', 'vixet' pro 'vixisset'. vel 'insertas fenestras' quas lumine suo luna inseruerat, ab inserendo, quod se per rimas insereret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1522)

SEARCH

MENU NAVIGATION