라틴어 문장 검색

Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 11:1)
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:1)
Audet asellus aprum risu temptare proteruo, Audet inhers forti dicere:
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et apro 13:1)
Non debet stolido ledi prudencia risu, Nec stolidus doctum debet adire iocis.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et apro 13:8)
Fellitum patitur risum, quem mellit inanis Gloria.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:8)
Iupiter huic uoto risum dedit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:2)
In risum timor ille redit, nam turgida murem Terra parit.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:6)
risum det tua uita michi.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:19)
Perdices domini cene pincerna ministrat, Ridet et a risu uix uacat ille suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:18)
eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de uorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
(아풀레이우스, 변명 5:6)
uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum.
(아풀레이우스, 변명 7:1)
Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam.
(아풀레이우스, 변명 85:2)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
nam ut lacrimae saepicule de gaudio prodeunt, ita et in illo nimio pavore risum nequivi continere, de Aristomene testudo factus.
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:2)
Ad haec ego risum subicio:
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION