라틴어 문장 검색

tum lustratum rite exercitum ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장3)
Aegyptiorum antistites sic memorant, Ptolemaeo regi, qui Macedonum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens conditae moenia templaque et religiones adderet, oblatum per quietem decore eximio et maiore quam humana specie iuvenem, qui moneret ut fidissimis amicorum in Pontum missis effigiem suam acciret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장2)
atque illis Ponti et externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장6)
hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
ibi regem deo sacrum rite facturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 6:1)
Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 18:1)
At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 1:1)
quin etiam truncas nemorum effigiesque virorum rite locat quercus simulataque subligat arma.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 471:1)
carmina quin etiam visos placantia manes Odrysius dux rite movet mixtoque sonantem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 105:1)
ipse gravi patera sacri libamina Bacchi rite ferens umbram vocat et sic fatur ad aras:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 207:1)
proelia nec rauco curant incendere cornu, indigenas sed rite duces et prisca suorum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 98:1)
his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, aeternumque manus carpebant rite laborem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:2)
Tu quoque, transtiberine sectator factionis alterius, ut ira defuncti Antistitis in te velut ramus insitionis in trunco non suo frondesceret, quasi triumphatam Carthaginem nondum exueras, illustrium Scipionum patrie potuisti hunc animum sine ulla tui iudicii contradictione preferre.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:7)
Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:3)
Et cum summus Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad unum hominem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION