라틴어 문장 검색

quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:6)
14. Calor coelestium, etiam in regione calidissima atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum vel stramen vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 154:1)
Manifestum enim est quod hujusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:4)
At hujusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam sive formam ipsam in angustum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:6)
quandoquidem calor coelestium et animalium generet et foveat, at calor ignis contra corrumpat et destruat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:6)
quandoquidem inaequalitas caloris generationi et corruptioni rerum, aequalitas conservationi tantum ministret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:11)
Harum autem quinque instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:1)
quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:10)
ad roborandam scilicet informationem una cum propriis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:3)
alii alios fovent, roborant, ampliant, accelerant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 469:5)
Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:5)
Quandoquidem igitur in casibus memoratis necessarii sint, superest ut ostendamus qua ratione sint froenandi et coercendi ut minus ab illis impendeat periculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:2)
Quandoquidem igitur mos, veluti summus sit humane vitae moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:18)
Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint sive praedia) nimis vili pretio vendere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION